monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXVIII <<<     >>> XXX

Caput XXIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam vivente, quantum Dominus dignatur adiuvare videamus. Et illa quidem actio vel potius quies atque otium quale futurum sit, si verum velim dicere, nescio.
2 Non enim hoc umquam per sensus corporis vidi. Si autem mente, id est intellegentia, vidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? Ibi est enim "pax Dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum;" quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum?
3 non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace victuri sunt, profecto in ea pace victuri sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse videatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus novit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. "Superat itaque omnem intellectum," non dubium quod praeter suum.
4 Sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti scimus summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet provectu mentis excellant.
5 Considerandum est enim quantus vir dicebat: "Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est;" et: "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem."
Sic iam vident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei civitas ipsa communis.
6 Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: "Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est."
Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus; sed nondum ita videmus.
7 Propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem."
Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Iohannes apostolus loquens:
Cum apparuerit", inquit, "similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam video, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: "Credidi, propter quod < et > locutus sum."
Dico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parva quaestio est.
8 Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum volent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non videbit. Si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate liberaverat, quod servus nequam domino suo non vidente latenter se fecisse putaverat: quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes!
9 Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: "Ex parte", inquit, "scimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur."
Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: "Cum essem", inquit, "parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum."
Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad iuvenem, vidit tamen Helisaeus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat: itane cum venerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile adgravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae videnda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt?
10 Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi verba prophetae: "Nonne cor meum iit tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi et accepisti pecuniam? et cetera;" sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: "Nonne cor meum", inquit, "in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui?"
Corde suo ergo se dixit hoc vidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante divinitus.
11 Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia; quae tamen spiritu videre posset, etiamsi illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eis ipse non erat.
12 Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt.
Sed utrum videbunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus videri non poterit.
13 Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: "Caelum et terram ego impleo"), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest.
14 Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius videant, quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt videre quam corpora), sed ut videant et incorporalia.
15 Et fortasse ista virtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti viri Iob, quando ait ad Deum: "In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus videt te; propterea despexi memet ipsum et distabui et existimavi me terram et cinerem;" quamvis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: "Inluminatos oculos habere cordis vestri."
Ipsis autem videri Deum, cum videbitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: "Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt."
Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis videatur, hoc in ista quaestione versamus.
Illud enim quod scriptum est: "Et videbit omnis caro salutare Dei," sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et videbit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore visus est et in corpore videbitur, quando vivos et mortuos iudicabit.
16 Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed evidentius venerandi illius senis Simeonis verba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: "Nunc", inquit, "dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum."
Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, invenitur: "Et in carne mea videbo Deum," resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetavit, non tamen dixit: "Per carnem meam". Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne videbitur; nunc vero potest et sic accipi: "In carne mea videbo Deum," ac si dixisset: "In carne mea ero, cum videbo Deum." Et illud, quod ait apostolus: "Faciem ad faciem," non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos visuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione videbimus.
17 Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: "Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu;" nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: "Accedite ad eum et inluminamini, et facies vestrae non erubescent."
Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, divinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: "Cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae nostrae."
Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia videri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens valeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse videri Deum.
18 Sed istam ratiocinationem et vera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit aversus a vero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni?
19 Quando enim servus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum vidit. Sicut ergo constat corpora videri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore videatur et spiritus?
20 Spiritus enim est Deus. Deinde vitam quidem suam, qua nunc vivit in corpore et haec terrena membra vegetat facitque viventia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos novit; aliorum vero vitas, cum sint invisibiles, per corpus videt.
21 Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non videmus.
Quam ob rem fieri potest valdeque credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora caeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua versum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus, non sicut nunc invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate < et > ex parte, ubi plus in nobis valet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales.
22 Sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exerentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus, cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur.
23 Aut ergo sic per illos oculos videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive scripturarum testimoniis divinarum vel difficile est vel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in caelo novo et terra nova atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, videatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi.
24 Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis. Tunc enim implebitur, quod apostolus, cum dixisset: "Nolite ante tempus iudicare quicquam," mox addidit: "Donec veniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo."



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXVIII <<<     >>> XXX
monumenta.ch > Augustinus > 29